Vulpes et uva

Fame coacta vulpes alta in vinea
Uvam appetebat, summis saliens viribus.
Quam tangere ut non potuit, discedens ait:
"Non dum matura est, nolo acerbam sumere".

Qui, facere quae non possunt, verbis elevant,
Adscribere hoc debebunt exemplum sibi.



–ейтинг@Mail.ru