Vacca et Capella, Ovis et Leo

Nunquam est fidelis cum potente societas:
Testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ovis iniuriae
Socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent cervum vasti corporis,
Sic est locutus - partibus factis - leo:

"Ego primam tollo, nominor quiniam leo;
Secundam, quia sum fortis, tribuetis mihi.
Tum, quia plus valeo, me sequetur tertia. -
Malo adficietur, si quis quatram tetigerit!"
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.



–ейтинг@Mail.ru