Rana rupta et Bos

Inops potentem dum vult imitari, perit.
In prato quondam rana conspexit bovem
Et tacta invidia tantae magnitudinis
Rugosam inflavit pellem; tum natos suos
Interrogavit, an bove esset latior.

Illi negarunt. Rursus intendit cutem
Maiore nisu et simili quaesivit modo,
Quis maior esset; illi dixerunt bovem.
Novissime indignata, dum vult validius
Inflare sese, rupto iacuit corpore.


Все материалы, размещенные на сайте предоставлены пользователям исключительно в ознакомительных целях. Авторские права принадлежат их правообдадателям. Сообщить о нарушении администрации сайта.
–ейтинг@Mail.ru