Mons parturibat

Mons parturibat, gemitus immanes ciens;
Eratque in terris maxima exspectatio.
At ille murem peperit!

Hoc scriptum est tibi,
Qui, magna cum minaris, extricas nihil.



–ейтинг@Mail.ru