Lupus et Agnus

Ad rivum eundem lupus et agnus venerant,
Siti compulsi; superior stabat lupus
Longeque inferior agnus. Tunc fauce improba
Latro incitatus iurgii causam intulit.

"Cur, - inquit, - turbulentam fecisti mihi
Aquam bibenti?" Laniger contra timens:
"Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor".

Repulsus ille veritatis viribus:
"Ante hos sex menses male, - ait, - dixisti mihi".

Respondit agnus: "Equidem natus non eram".
"Pater, hercle, tum tuus, - inquit, - male dixit mihi".
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.

Haec propter illos scripta est homines fabula,
Qui fictis causis innocentes opprimunt.



–ейтинг@Mail.ru