Canis per fluvium carnem ferens

Amittit merito proprium, qui alienum appetit.
Canis per flumen carnem cum ferret natans,
Lympharum in speculum vidit simulacrum suum
Aliamque praedam ab alio cane ferri putans,
Eripere voluit: verum decepta aviditas
Et, quem tenebat ore, dumisit cibum,
Nec, quem petebat, potuit adeo attingere.



–ейтинг@Mail.ru