Asinus ad senem Pastorem

In principatu commutando civium
Nil praeter domini nomen mutant pauperes.
Id esse verum parva haec fabella indicat.

Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is, hostium clamore subito territus,
Suadebat asino fugere, ne possent capi.

At ille lentus: "Quaeso- num binas mihi.
Clitellas impositurum victorem putas?"

Senex negavit. "Ergo - quid refert mea,
Cui serviam, clitellas dum portem unicas?"


Все материалы, размещенные на сайте предоставлены пользователям исключительно в ознакомительных целях. Авторские права принадлежат их правообдадателям. Сообщить о нарушении администрации сайта.
–ейтинг@Mail.ru